465
PROLOGVS.
249
rit, soli Deo ferat acceptùm oportet, non ho¬
minibus, neque suis laboribus: aliàs etiam
id quod habet auferetur ab eo. Nec est quod
ob Allegoriae tractationem huius, sub rudi
sermone conscriptam, abhorreat animus a
lectura. Nam sub Sapientia, quae videtur ho¬
minibus maxima stultitia, Sapientiam suam
conclusit Altissimus, vt qui mundo sapien¬
tes fore videntur, verè stulti sint, & è contrà,
quos mundus iudicat stultos, verè sapien¬
tes, vt Christus & Apostoli sui fuêre. Non
tiam sub verborum elegantia, sed Veritatis
simplicitate, Spiritus S. conscribi voluit Euan¬
gelia. Nec à Philosophis, aut mundi Sapien¬
tibus, at ab hominibus vt columbae simpli¬
cissimis, & mechanicis, qui suas literas non
in Gymnasijs, sed à Spiritu S. didicerunt. Ex
eo constat Veritatem simplicissimo delecta¬
ri sermone, quòd plerunque fabulae palleari
soleant huius elegantia, verae tantùm vt ap¬
pareant. Sic etiam in medicamento hoc vni¬
co describendo, visum est omnibus qui no¬
titiam eius aliquam habuerunt, verborum
hac vti simplicitate, ne sub elegantia latere vi¬
deretur aliquod mendacium, at potiùs sub
vilibus & spretis Margarita, neuè ab indignè
quaerentibus inueniretur, sed à veracibus.
Quid retulerit enim, & si nos Morosophos
appellarent Morologi Philosophi, quòd sub
Moro¬
q 5