465
255
PARS TERTIA.
aliàs intenti fuerint? OCE. Natu maximum
Sollicitum, animaduerti sępiùs in somno de
rebus grauissimis disceptantem, vigilantemque
tacitè mussitare semper, ac si quid moliretur
ardui. Rudem in horto perpetuò degentem
reperio. Laetum audio saepissimè canentem
Psalmos Dauidicos. Iratum assi duò struen¬
tem ignes reperio. Facetum verò nobilium
gestus repraesentantem, quasi Tragoedias
geret grauissimas admirata sum. TIT. Tace
nihil horum illis dixeris, sine facere per se
quod in his volent. Interim animaduerte se¬
dulò quid agant, mihique secretò refer
mnia. OCE. Ita fiet. TIT. Quid filiae? OCE.
Pectine, speculo, mundandisque vestibus,
totos dies Vana terit, quàm nere, suere, vel
rem agere domesticam nihil aegriùs ferre
potest. TITAN. Praeueniendum est, dum
adhuc tenellae fuerit aetatis, ne grandiuscu¬
la grauiùs admittat verbera. OCEAN. Non
desunt ista, nec efficiunt quod volo. TITAN.
Voca me quum opus esse videris. OCEAN.
Crudè nimium cedis. TITAN. Satiùs est
flere prolem, quàm deplorare Parentes vi¬
tia quae committit postmodum, ob nimi¬
am indulgentiam, vel castigationis potiùs
negligentiam. Virgae non dilaniant ad
membrorum dissolutionem. OCEAN. At in
istis, vt in caeteris modus est obseruandus.
TIT.