465
256
ARTIF. CHYMIST.
TIT. Noli hac de causa quin mihi significes
omittere, si tibi uirgisque tuis obtemperare
nolit. Non ita sum ignarus, quin mihi tem¬
perare norim dum oportet: maximè quod
sciam puellas magis teneras fore pueris, at¬
que delicatiores. OCEA. Faciam, experiar
quàm in castigando sis prudens. Non enim
ita Matrem filij filiaeque metuunt, ac Pa¬
trem. TITAN. Quamquam Patrem filios,
Matremque filias oportet regere ac instruere,
nihilominùs & castigatio decet vtriusque
prolis vtrumque Parentem. Pro tua parte non
indulgeas. Quod praestare per te non pote¬
ris, aut vbi vires deficient, mihi committas.
OCE. Non semper es prę manibus. TI. Quum
rediero domum indica saltem. OCEA. Ve¬
rùm dum candet ferrum, est cudendum, non
vbi refrixerit. TI. Non ita cum prolibus, imò
contrà, satiùs est castigare frigido sanguine
prolem, quàm feruenti, ratione duplici. Prio¬
re, quia meliorem seruare modum cedens
poterit, aegriusque vapulans inopinata fer¬
re verbera. Nam pręuisa minùs iacula feriunt,
quò fit vt postea magis metuant. Nisi repri¬
matur Vanae uanitas periculum adesse ui¬
deo, ne grandior procos admittat facilè, no¬
stri maximam in ignominiam. OCE. Hoc si
futurum scirem, iamiam illi guttur, uti pa¬
lúmbo solet, abiecta pietate stringerem. TI.
Nec