465
PARS TERTIA.
261
bentiùs. RVD. Vir est omnino sobrius, dili¬
gens, artisque suae peritissimus. TIT. Firmi¬
ter Agriculturam in animo haerere tuo vi¬
deo. Faxit Dominus Deus vt probus & pa¬
tiens algoris atque sudorum fias Agricola.
Tu Laete, quid artis elegisti? LAE. Verbi Dei
Praeconem agere cupio. T1. Pium est officium
& salutare, quibus exercere iuxta praeceptum
Dei contingit. Quid ad eam conditionem te
mouit? LAE. Quòd nulla videam alia ratio¬
ne meliori me Deo placere posse. TI. An for¬
putas hoc te saluum fieri? LAE. Minimè
gentium, sed quia primum hoc studium vi¬
ro mulieriuè cuiuis fore debet, vt gratiam &
pacem cum Deo proximoque habeat. TIT.
Quis hoc te docuit? LAE. Christus, inquiens:
Primùm quaerite Regnum Dei, & omnia ad
ijcientur vobis. TIT. Nunquid & Mechanici
hoc ipsum facere possunt? LAE. Imò cùm
datum fuerit illis à Domino, sed occupatiùs
quàm ipsi Concionatores, qui nullis alijs
turbantur negotijs. TIT. Perpendisti etiam
exigua fore Ministrorum Dei mundana sti¬
pendia, quibus vitam caducam familiae suae
sustentare vix valent? LAE. Non ignoro Pa¬
ter hoc, & si nulla forent, sicut nec Apostolis
fuêre, non propterea fame perirent, vt polli¬
cetur Christus his verbis antea dictis: Et
mnia adijcientur vobis. TI. Studere te priùs
oporte¬
r 3