465
263
PARS TERTIA.
quam nigrum Carbonarium Deus efficiat precor
Facete, quid operis elegisti? FAC. Mi Pater,
Aulam ego sequi plurimùm desidero. TIT.
Post vile nobile sequitur hoc loco negotium.
Tu qui postremus es omnium, natuque mi¬
nimus, ex ciue nobilis fieri cupis? FACET.
Quid ni Pater? quocunque se direxerit ho¬
minis industria humanis in statibus, diligen¬
tia summa peruenire potest eò, praesertim à
Deo & natura quum adiutus fuerit. TITAN.
Opes non habes quibus hunc statum pro¬
sequi valeas. FAC. Acquiri possunt hac via
non secus ac artificijs. TITAN. Vides tamen
plurimos qui per totam iuuenilem aetatem
in Aulis educati sunt, pauperrimam in sene¬
ctute vitam agere durius illis, qui semper in¬
opia pressi fuêre. Nam isti melioris inscij
sunt, illi verò dum vescuntur oleribus, & ma¬
cris domi, non sine moerore maximo lauti¬
ciae pristinae reminiscuntur. FACE. Ignauia
sua factum est, vt ex Aula nihil reportarint
sucri. Quia coquinae magis & ventri quàm
Aulae fuerunt intenti. TIT. Vide si veneris
ne te seducat etiam cum caeteris venter.
Nam delicatae boli, calicesque suaues Ma¬
gnete plus attrahunt. FAC. Nisi ex Aula Prin¬
cipis ad Regiam peruenire spes foret, non ad¬
irem. Aliud quàm intestina replere cupio,
TI.
r 4