465
264
ARTIF. CHYMIST.
TIT. Faxit Rex Altissimus vt ad eius Aulam
ascendere queas, & nos omnes vnà tecum
similes fiamus Aulici. Foeliciter itote Gnati,
Matremque vestram ex meo praecepto huc
ad me venire iubetote. BVE. Mater charissi¬
ma, te Pater ad se venire iussit. OC. Quid cu¬
pit? PVE. Ignoramus. OGE. Marite mi, quid
est quod me voces? T1T. Audi quaeso quae
Gnatorum sint electiones. OCE. Quae pre¬
cor? T1. Diuina. OCE. Nec Vates, nec Oedi¬
pus, Oceanitis ego sum. Est quod mihi refe¬
ras, si rescire me cupiueris. T1. Sollicitus fieri
vult Sapiens. Rudis Agricola. Laetus Concio¬
nator. Iratus Carbonarius, & Facetus Auli¬
cus. En habes eorum consilia. OCEA. Bone
Deus. Hęc est eadem, quam inter sese rixan¬
ten nudiustertius agere Tragoediam, nec in¬
telligere potui quid vellent. TI. Recita precor.
OCEA. Rudis Sollicitum ridens, forensem
Doctorem appellauit. Sollicitus eum ex ad¬
uerso Rusticum. Ad haec Laetus adiens incre¬
pauit vtrumque dicens, non decere fratres
vt vnus alteri Racha diceret. Cui Rudis ait.
Vnde nobis Paganus iste Sacerdos prodit?
Accessit Iratus, & interrogauit alios quidnam
rixae foret inter eos? Sollicitus conuitiosas
Rudis narrauit iniurias. Vultis (dixit Ira¬
tus) putridae huic buccellae viginti colaphos
impingam. quibus foetidum noc illi clauda¬
tur os?