465
PARS TERTIA.
265
tur os? Facetus tandem superueniens, vbis
rem edoctus est, Rudi, sic breuibus inquit:
O Subulce, tuos porcos adi. Respondit Ru¬
dis breuiùs. Hinc abi tu Caulice. Coacta fui
postremò virgis intercedereminitas, nec eos
iedare priùs potui, quàm dicerem tibi me re¬
laturam. TI. Quare igitur non retulisti? OCE¬
Si quid per singulos dies inter se rixarum ha¬
bent narrare tibi deberem, non esset otium,
nec aliud opus mihi reliquum. TI. Videmus
eorum electiones probè suis cuique morib.
correspondere. Naturam ipsam alienare, quae
non vergit in vitium, pueris non est conue¬
niens nec vtile. Nam si de naturali mechani¬
co, Doctorem efficere Parentes velint, Asinum
habituri sunt, & meritò. Pariter si de natura¬
li Doctore Mechanicum, otiosum efficient
operarium & inutilem. Hinc fit, vt ex vtraque
parte multa videantur huius generis homi¬
num, potiùs quàm homines vera monstra.
Faxit Omnipotens quod sit ad gloriam eius.
Bolum aut aleam ego iaciam, prosperam es¬
se futuram spero. Nihil eo magis rem ipsam
morabitur, quàm in Aula, nec in Gymnasio
nullam cum eis qui versantur in huiusmodi
locis mihi hactenus amicitiam interfuisse.
OCE. Inter amicos nostros non deerit vni¬
cus vel alter, qui notus existat istis hominib.
perquirendum erit. TIT. Scio quid faciam.
Sollici¬
r 5