465
280
ARTIF. CHYMIST.
quae tu fortassis non vidisti hactenus DEM.
Per vicos obambulare non, sed peractis ne¬
gotijs, ad villamstatim redire solitus sum. TI.
Non sic in posterùm, si foedus inter nos initę
iam amicitiae confirmataeque seruare voles.
DEM. Quid vis aliud facere me? TI. Mox at¬
que veneris in ciuitatem, equos tuos in sta¬
bulum nobis iam commune factum duce¬
re, foenum & auenam petere familiariter. Men¬
sam absolutis negotijs meam boni consule¬
re. Domum meam deinceps non hospitium,
sed propriam tibi fore. Ac ea quae possideo
tua aequè ac mea iudicare: quod effectu pa¬
riter experieris. DEM. Vt itidem tibi de me
rebusque meis pollicitum habeas atque cer¬
tum, faciam. TI. Nunquid ambulationibus
diffatigaris? DEM. Vtcunque. T1. Reuerta¬
mur si lubet, instat occasus, & coenae mihi de
siderium, tibi verò? DEM. Quum non labo¬
ro non vsque adeò fames premit vt aliàs. TI.
Gressus atque regressus quos iam fecimus,
labores existimo. DEM. Si non maiores no¬
bis forent. TI. Oceanitis quantum à coena
distat? OCEA. Parata fuit ante mediam ho¬
ram. TI. Coenemus ergo, transactaque coe¬
na quiescamus in crastinum. MAR. Surga¬
mus Demogorgon, Aurora claram in lucem
abijt. Equi praeparandi sunt abeundumque
nobis. DEM. Titan & vxor eius cùm puero
nobiscum