465
PARS TERTIA.
283
factus. Quid ais? CAR. Placet, eum recipiam,
etii non indigeam pueris, cùm domum his
refertam habeam, vt vides: Nihilominùs ob
mutuam amicitiam quae semper fuit inter
nos ab incunabulis, hunc non secus ac meos
tractabo filios, diligam atque docebo. DE. Quid
numerabimus annuè? CAR. Duo decim au¬
reos olim ab alijs accepi, numerauique puer
Domino meo. Vos autem numerate decem. DE.
Numerabo libenter. CAR. Vestibus eius vos
prouidebitis. TI. Cura nobis hęc incumbit.
scio moris hoc apud omnes fore. DE. Puerum
igitur tibi valedicto relinquemus. CAR. Non
priùs tamen quàm hanc merendam absol¬
ueritis mecum. DE. Edimus & bibimus hac¬
vice tecum plus satis. Deo laudem & tibi gra¬
tes agimus. CAR. Vix degustastis, edite, bibi¬
teque meliùs precor. TIT. Adhuc ante vespe¬
rum in ciuitatem equitandum est mihi. CAR.
Id facilè feceris etsi duab. horis tardiùs hinc
recedas. DEM. Equos ascendamus, tempus est.
Vale Carbonarie. C. Vos quoque peroptimè va¬
lete. TI. Filium tibicommendatum habe. CAR.
Non est quòd cures ampliùs. Is mihi curę sit
vlteriùs, donec ad te magister Carbonarius,
redierit. I. Valete, Pater optime charissimaque
Mater. TI. & OCE. Tu quoque fili vale. Fac do¬
mino tuo sis obediens. D. Manebitis apud nos
hac nocte. TI. Ignosce precor, domum ibimus.
At