465
ARTIF. CHYMIST.
284
At polliceor me his proximè futuris ferijs,
cum Oceanitide familiaque tota huc ventu¬
rum, vnoque aut altero die mansurum apud
VOS. DE. Fac igitur. Currum vos & equis adue¬
hi reuehique iubebo, sed siste paulisper, fa¬
mulum tibi sum daturus, qui ducat equum
proximi, nostrumque réducat. TI. Optimè,
sed pernoctabit apud nos. DEM. Modò cras
diluculò redeat, parùm referet. TI. Portam
primus omnium exibit. Vale mi Demogor¬
gon, tu quoque Marchasitis. DEM. & MAR.
Valete plurimùm, nosque vt promisistis re¬
uisite. OCEA. Fiet certissimè Deo dante. Va¬
le mea Soror, & tu mi Frater Demogorgon.
vosque Filij Filiaeque valete foeliciter, & vna¬
nimes omnes.
Titan, Oceanitis, Concionator &
Laetus.
TITAN.
Dvobus iam extra ciuitatem colloca¬
tis, reliquis tribus vt prouideam est
reliquum. OCE. Faciliùs id feceris. TI. Quid¬
nam dicis? Antea cum rusticis egi, nunc au¬
tem cùm subtilibus hominibus agendum
rit mihi semirustico. OCE. Amicum tibi con¬
cilia, qui hac in re sit auxilio. TI. Soeculum
hoc deuenit, vt nemo sibimet, quantò mi¬
nùs