465
285
PARS TERTIA.
nùs alijs boni quid optet. OCEA. Imò puta¬
rem sibi soli bonum esse cupere. TI. Minimè
bonum omne quod videtur, nec vtile. Vul¬
gus ad opes & honores bonum vtileque re¬
fert, cùm sint plurimis ad ruinam positae. Ve¬
rùm quòd in eis foelicitatem esse credant,
lijs eas inuident omnibus pręterquàm sibi.
OCEA. Quae tu iam negotiaris, nec honores
concernunt, neque diuitias, at Regnum Dei.
TI. Et hoc sibi non aduenire cupiunt, nec
alijs. Ego Christum aduocabo, qui solus ad¬
sit. OCE. Is tibi comes erit optimus. Congre¬
dere mi Laete, Concionatorem adeamus con¬
silij gratia. Salue Domine Doctor. CON. Tu
quo que salue Titan vir optime. Quid est in
quo tibi meam prodesse putas operam? TI.
Consilium Domine tuum. CON. Qua in re?
TI. Filius iste meus Theologiam electione
propria cupit addiscere. Verùm ignoro quo¬
nam sit ablegandus vt eam sincerè discat, &
vtrum ad facultatem hanc aptus existat. Cha¬
ritatis ergo precor, vt illum examines, atque
iudices, an turò huic vocationi salua conscien¬
tia possim illum committere. Ne fortè non
vocatus currat, egoque maximum errorem
in re tam ardua committam. CONC. Rectè
perpendisti mi Titan, nec improbè rem
gis. Nam parui non sanè refert in hac re vo¬
catio. Laete mi fili, quid animum ad ministe¬
rium