465
288
ARTIF. CHYMIST.
proximi testificatione factam opere vero fi¬
dei requirit. CONC. In quo Deum diligere
possumus? LAE. In eius vera confessione.
COM. Quę est ista? LAE. Quę nullo martyrio,
vel mundanae Tyrannidis confusione, metuuè
mortis minùs perterrita, Christum cora ho¬
minibus nedum ore, verùm etiam corde fa¬
tetur. CON. Quid est corde fateri Christum?
LAE. Est eius voluntatem patientia, necnon
operibus exequi. CON. Patientia quî fit exe¬
quutio voluntaris Dei? LAE. Quum ob ad¬
uersitates non recedimus ab eo, nec murmu¬
ramus dum nos illis visitare probareque vult
vt Iob: sed potiùs in castigationem (vt veri fi¬
lij solent) a vero Patre nostro pro meritis eas
sustinemus. CON. Quinam operibus? LAE.
Vbi hoc omne bonum, quod nobis ipsis
ptamus, proximo: & omne malum quod no¬
bis vllo modo fieri nollemus, ipsi etiam nul¬
la ratione, licet malè de nobis merito, faci¬
mus. CON. Quis est noster proximus? LAE.
Quicunque ad imaginem Dei creatus est,
vt nos, at proximior, qui regeneratus fuerit.
CON. Suntnè opera nostra meritoria? LAE.
Mala quidem ipsa merentur mortem. Bona
verò non eam neque vitam mereri possunt.
CON. Cur igitur operabimur bonum? LAE.
Vt aeterno Patri nostro qui totus est bonus,
nec nisi bonum operari potest, reddamur
quantum