465
PARS TERTIA.
289
quantùm fieri potest similes. Aliàs enim illi
non possumus vniri, quàm per similitudinem.
CONC. Qua via tandem haec similitudo fieri
potest? LAE. Sola Dei, per Christum Filium
eius, Misericordia, & nullo conatu hominum.
CON. Qui sunt illi qui Misericordiam hanc
à Deo consequuntur? LAET. Omnes quot¬
quot elegit ab initio. CONC. Quinam certi
reddimur electionis huius? LAE. Per Spiri¬
tùm Sanctum in cordibus nostris testimoni¬
um perhibentem. CON. Edissere quaeso quo¬
modo hoc ipsum à nobis potest percipi? L.
Nemo tam crudelis extitit vnquam inter
mortales, cui non, vbi caro malum suadet
ius, etiam non adsit qui dissuadeat Spiritus,
Quem qui spreuerit assiduò nullaque mo¬
tus conscientia, nec metu, quoduis temerè
vitium exequitur: Nullum adhuc electionis
testimonium habetis, donec à Deo conse¬
quatur. Verùm qui tractu simili terretur, vt à
malo concepto desistat: Mox Deo gratians
gens oret, pro confirmatione, qua potens in
hoc praelio victoriam consequi semper va¬
leat. Nam hoc est electionis optimum indi¬
cium. CON. De Sacramentis quid? LAET.
Has duas à Christo nobis institutiones esse
relictas & obseruandas, firmiter credo. Prio¬
re quidem, vt insigniamur caractere Christi
per Baptismum, & in eius Ecclesiam intro¬
duca¬