465
PARS TERTIA.
291
cessariò fieri debuit per Fidem ad Baptismum
transitus, vt conuersorum filiorum Iudaismi
Gentilitijque Fides Baptismo confirmare¬
tur. Postmodum autem filij baptizatorum,
si non actu; saltem potentia crediderunt vt
Parentes. Et quia nulla potentia valet, ni¬
si déducatur in actum, Fide propria non
Parentum; aut praesentium tantùm confir¬
mata fuit in adultis, quum iam in illis ma¬
turus esset intellectus: ad quem qui non
peruenerunt, excusati sunt per petentium
aut Parentum Fidem, per quam potentia ta¬
lis actum est consequuta, si non proprium,
spondentium saltem, & petentium. Et per
hoc labefactatur Anabaptistarum haeresis.
Nam siue Baptismus praecedat Fidem im¬
maturam adhuc in pueris & potentialem,
siue maturam & actualem sequatur in adul¬
tis, non refert. Quia Fide Baptismus compro¬
bari debet etiam in adultis. Quandoqui¬
dem, si quis Baptizaetus Senex à Fide Chri¬
stiana desciuerit, non proderit ei Baptis¬
mus, donec resipiscat, vt suprà de puero Ba¬
ptizato, postea deficiente, dictum est, vbi
doleuerit. Sunt igitur correlatiua Baptis¬
mus & Eides, quorum neutrum alterum
praecedere necessariò debet, nisi pro re¬
spectu personarum. Siquidem nulla Fi¬
des vera praeter Baptismum, aut perfecta,
t 2 nul¬