465
290 ARTIF. CHYMIST.
ducamur, & recipiamur. Posteriore verò,
Passionis & Mortis Christi memoriam vt
celebremus, ne deleatur in nobis Diui¬
nus ille caracter. CONCIO. Qui baptizandi
iunt? LAET. Omnes quotquot perunt.
CONC. At pueri non petunt. LAET. Sunt
qui perunt eius nomine, qui praesentant
ipsum Ecclesiae videlicet. CONC. Si per
Christianos praesentetur Iudaei vel Genti¬
lis filius aut filia, fueritnè baptizandus? LAE¬
TVS. Maximè. CONC. Verùm si redeat
postmodùm ad Parentes infideles grandis
iam factus, & iterùm superstitionibus in¬
struatur, & infidelitate, quid proderit illi
Baptismus? LAET. Nihil omnino. CONC.
Qui hoc probas? LAET. Eo quod in pueris
Baptismus Fide comprobandus est, vbi eti¬
am ad aetatem peruenerint, vt in senioribus
Fides Baptismo, & hîc Fide rursus. CONC.
Qui fit igitur vt in Christi verbis, Fides
Baptismum praecedat? LAET. Iudicari
potest ex indicio. Tunc temporis enim
quum Christus mitteret Apostolos praedi¬
catum & baptizatum, pauci vel nulli for¬
tassis erant adhuc baptizatorum aqua filij
de quibus etiam in Euangelio nulla fit
mentio. Quare quum Baptismus ab adul¬
tis inciperet per Poenitentiam (quae prae¬
paratio propriè dici potest ad Fidem) ne¬
cessariò