465
298
ARTIF. CHYMIST.
ne? CON. Precaturus veni Princeps Excellen¬
tissime. PRIN. Dic precor. CON. Praeteritis
his diebus aliquot, Ciuis tuus quidam no¬
mine Titan, Vir probus ad me venit, indica¬
uit ex optione vitae quàm suis (quos pluri¬
mos habet) filijs obtulerat, vnum eorum
quem ipse manu tenebat, electionem Theo¬
logicae professionis fecisse. Rogauitque me
vt puerum examinarem, & si ad eam addi¬
scendam foret idoneus, indicarem. Ne fru¬
stra & non vocatus curreret fortè filius in re¬
tam ardua. Puerum obiter interrogaui pri¬
mùm quae faciliora videbantur. At cum
psum non vt puerum, sed vti nauiter instru¬
ctum respondere (qui tamen antea non vi¬
ditliteras) considerassem, eius audire con¬
fessionem volui, quae talia est, vt exaratam
in hac charta vides Princeps Illustrissime.
PRIN. Videam quaeso, legamque. Sanè pue¬
rilia haec (licet à puero loquuta sint) minimè
mihi videntur. Piè credendum est Spiritum
Dei per os pueri loquutum esse nobis vt in¬
dicaret in organum sibi hunc elegisse. Quid
existimas Domine? CONC. Idipsum Excel¬
lentissime Princeps mihi videtur. Hac de
causa veni, rogaturus vt prouidere dignetur,
ne puer hic ad manus Collegistarum veniat,
PRIN. Absit. Probo pioque Viro committatur
potius. Ego suppeditabo quicquid opua
fuorit.