465
PARS TERTIA.
299
fuerit. CON. Illustrissime Princeps, tua si pa¬
ce loqui circa hoc liceat. PRIN. Liberè quę¬
so. CON. E Sacrificulorum opibus qui gladio
Spiritus Dei hoc templo sunt eiecti, Scholam
ad Pietatis doctrinam pro pueris erigi prae¬
cipere digneris, ad gloriam Dei precor. PRIN.
Optimè placet, vocentur illi qui curam ha¬
bent eorum quae Sacrificuli falsò possede¬
runt olim, si non sufficiant è thesauro meo
sumatur quod suppleat. Placide, huc adsis.
Curules Aedilesque venire huc ad me nomi¬
ne meo iubeas. PLA. En adsunt Illustrissimę
Princeps, quos vocari iusseras. PRINC. Hoc
meum est pręceptum, vt ex reditibus, quos
habuerunt Sacrificuli, sumatur ad Scholam
Euangelicam erigendam quantum satis
rit. Huic praesit Dominus Concionator in
ponendis Praeceptoribus atque pueris, & si
videbitur illi deponendis, aliosque in eo¬
rum locum substituendis. Ad eius ordinem
facite quicquid in hac re iusserit, ac si ego¬
met vobis praesens iniungerem. ABDIL. Fiet
Princeps Illustrissime, quod imperas. PRIN.
Habes Domine Concionator quod opta¬
sti. Vbi non obediuerint illi ex voto, quibus
rem commiii, mox indica, latiùs prouide¬
bitur. Primus erudiendus puer iste sit, cui
plures adiungere poteris. Onus hoc incum¬
bit Ecclesiae Ministris. Et si fortè nimiùm
occupa¬