465
ARTIF. CHYMIST.
306
An Princeps & Facetum fortè recepit no¬
strum, quod vnà tecum non redierit? TIT.
Maxime. Placidoque suo regendum Cubi¬
culario commisit, ac vestiendum. OCB. Deo,
laus in aeternum. Vtinam & Sollicito benè
foret modo. TIT. Deus & huic prouidebit.
Concionator suasit vt Gymnasiarchum adea,
& puerum ad ipsum ducam sine medio. Vbi
est? Iam & hoc tentabo. OCEA. Non procul
abest. TI. Ad me venire iubeas. OCE. Solli¬
cite, Pater te vult. SOL. En adsum Pater. TIT.
Sequere me. Salue Domine Doctor. GYM.
Salue tu quoque Titan. Quid nouarum re¬
rum adfers? TI. Harum ego prorsus ignarua
ad te veni, tuo potiùs vt in re mihi scria ma¬
gis vtar consilio, si placet. GYM. Optimè. Dic
saltem quid hoc sit. TI. Puerum hunc meum
literis, & scopo Sapientiae humanę, quem
addiscere mirùm in modum affectat, erudi¬
ri cuperem. GYM. Quid per humanae Sapi¬
entiae scopum intelligit puer tuus? TI. Igno¬
ro, literae me fugiunt, vt scis. Aetatem habet,
interroga tu, & examina precor, ac vide si ad
vocationem hanc sit idoneus. GYM. Accede
fili. Quid est scopus humanae Sapientiae? s.
Constans est omnis humani desiderii, completi
uel inexpleti satietas. GV. Ergo sitis, & famis,
carnisque libidinis extinctio, scopus erit hu¬
ius tuę, quam addiscere cupis, humanae Sapien¬
tiae?