465
PARS. TERTIA.
313
mus. MAG. Absit, abeo. GYM. Licentiate re¬
tine. Dissuade Baculaurie, ne recedat à no¬
bis. BAC. In cubiculum abijt, nihil periculi.
Portenario committemus vt fores occlusas
teneat, eumque non permittat exire. MAGI.
O Deus bone, tueri digneris puerum hunc
ab atrocitate quaerentium animam eius. Da
quaeso consilium quo liberetur. Et confun¬
dantur, qui moliuntur insidias insonti. GY.
Adite vos Magistrum, & pollicemini verbo
meo decem aureos in vestem. LIC. Fotiùs
erit vt numeres, & ita meliùs sedabitur. GY.
subete venire, mox numerabo. LIC. & BAC.
Magister aperi. MAG. Non faciam. Nunquid
& me trucidare vultis vt puerum illum? LI¬
CEN. & BAC. Absit. Dominus Doctor tibi
mox decem numerabit aureos, vt maneas
pud nos. Accede saltem. MAGI. Fistula dulce
canit volucrem dum decipit auceps. GYM.
En eos papyro hac inuoltuos per fissuram
immirto, habesnè? MAG. Habeo. Sed pro¬
mittite priusquam exeam, quod nihil à vo¬
bis fiat mihi, nec puero. GYM. LIC. &. BAC.
Promittimus ad Sacrosancta Dei. Euangelia.
MAG. Accinctus gladio pugioneque prodi¬
bo, non vt noceam, sed vt me defendam ab
iniurijs, si quas mihi machinati fueritis, stri¬
ctisque vos perfodiam animo resoluto. GY.
LIC. & BAC. Hoc liberè sac, vbi. quis nostrum
u 5
in te