465
ARTIF. CHYMIST.
316
eorum stultitia, quae longo tempore satis delitu¬
it, sub falsae pallio Sapientiae. Iniquas liben¬
ter iniurias sustine, tandem vt iusta potiaris
victoria. His verbis absolutis, vt priùs dispa¬
ruit. OCEA. Mi Titan, adest Gymnasiarchus
qui te cupit alloqui. TIT. Mene? Iam adibo.
GYM. Salue mi Titan amicorum optime. TI.
Tuque salue plurimùm Domine Doctor. GY.
Est quod in abstractis tecum loquar. TI. In¬
tremus huc. Nemo nos audiet. GYM. Impu¬
lit me probitas tua probatissima Conciui¬
bus tuis omnibus & mihi, quae meritò com¬
mendatum atque dilectissimum te mihi fe¬
cit amicum, & vicissim tibi me deuinctum
reddidit, vt hac ratione cuperem omnia tibi
tuisque pro voto succedere, quoduisque pe¬
riculum vobis imminens, quod in me foret,
ac totis propulsare viribus. Scis praeterlapsis
diebus, te puerum ad me duxisse tuum, vt
xaminarem, ac viderem, an ad literas addi¬
scendas aptus foret? Quod in tui gratiam, vt
ipse scis, libentissimè feci. Verùm puerum
(non sat scio, qua Spirituum ductum vertigi¬
ne) multas haereses effutire miratus sum, vt
ex tempore prae cholera (quam non tam ex
iniurijs in me per eum collatis, concepera,
ac ob impia dicta conuitiaque in Deum, &
sacra numina prolata) respondere, declara¬
reque tibi haec minime potuerim, nec volui
ne