465
317
PAAS TERTIA
ne feruente adhuc ira consilium tibi dare vi¬
derer. Supersedere visum est igitur, & matu¬
iudicio rem omnem perpendere volui
priùs quò tenderet, vt meliùs tibi pueroque
tuo prospectum foret. Nam si haec fortalsis
impulsus eisdem Spiritibus, aut maligniori¬
bus (qui pueros & innocentes infestare päe¬
runque solent) apud vulgus in propatulum
efferret, Parentes pro puero poenam ferrent,
non solùm apud Papistas, at etiam, penes Eu¬
angelicos. Quandoquidem talia sunt, vt
nec apud Turcas tolerarentur. Suspicio (li¬
cet falsa) foret asuis audiuisse Parentibus, cum
illa non sint puerorum tam renerae admo¬
dum aetatis dicta. Nec foret quisquam, nisi
doctissimus, & harum expertissimus rerum
qui percipere posset haec ab illusionibus Dę¬
monum procedere. Qui nonnunquam per
os puerorum & simplicium personarum im¬
pia falsaque loquuntur, vt maiorem illis fi¬
dem ignarum vulgus adhibeat. Quapropter
si tui tuorumque salutem existimas, crede mi¬
hi de hac (vt nostrum est officium Fratribus
nostris, & Proximo consilium auxiliumque
ferre) sollicito. Praesentissimum huic malo
tuo antidotum habeo. TIT. Remedium da
quaeso: nam scis innocentissimum huius rei
mefore, qui literis omnibus careo, nec po¬
tuit filius a me haec audiuisse, nec à Matre.
GYM.