465
ARTIF. CHYMIST.
326
exibit, nisi quum egomet exiuero Palatium, ne ve¬
xetur ab inscijs & pueris. T. Fiat quod iubes
Illustrissime Princeps, & vale. Oceanitis. Non
ne tibi dixeram haec in meliùs puero succes¬
sura? OCEA. Qui sic? TI. Princeps eum re¬
tinuit cum fratre Praeceptoribus instruen¬
dum. OCE. Laudetur D. O. M. qui nihil vn¬
quam frustra fecit. Iam de filijs omnibus
ptimè sua benignitate disposuit. Vlteriùs vt
prouidere velit oremus assiduò.
Princeps, Placidus, Facetus, Sollicitus, Po¬
pulus, Gymnasiarchus, Licentiatus,
Baculaurius & Portenarius Inter¬
loquutores.
PRINCEPS.
Placide, iube caeteros ad Concionem pa¬
rare se mecum ituros, & Facetum assume¬
re fratrem secum. Estnè pulsatum? PL. Est Illu¬
strissime Princeps. Iam secundò pulsatur ite¬
rum. PRIN. Eundum est igitur. PL. Adeste vos
omnes. Princeps ad templum se conferre vult.
FA. Veni mecum Sollicite frater, à me ne re¬
cesseris. S. Paratus venio. FA. Mane hoc loco
tantisper immotus, donec redeam à Princi¬
pe, cui libellum hunc defero. S. Iam adimplen¬
dum est, quod in somnio facere me iussit Nym¬
pha mea, nempe Sorbonum adire templum, &
sub