465
PARS TERTIA.
327
sub mediam eorum concionem & ex opposito
pulpiti conscendere super altare. Populum etiam
aduocare coram quo, de Gymnasiarchi con¬
querar insidijs. En altare quod suggesti locum
referet, ascendo. Conciues, Patres, Matres, Fra¬
tres, atque Sorores adeste mihi. Quęnam iniuria
per hos mihi facta sit, versipelles homines, au¬
dite quaeso: Conciuis vestri si vos mouere de¬
bet calamitas, ad quam ipsi me praeter ęquita¬
tem rendegerunt. GV. Amouete stultum hunc tu¬
multuantem, atque sermonem perturbantem, ex¬
cludite quęso teplo huic, ciues optimi. POP.
Dicat priùs quod incoepit, audiamus quid
aduersus vos habeat, cur insurrexerit. GYM.
Stuitis nec auris, nec adhibenda fides. POP.
Ciuis noster est, nec antea stultum agnoui¬
mus eum, quàm diceret nobis interrogantib.
cur sic in dutus prodiret, Sapientia vestra factum
esse. Volimus audire nunc, quinam id acciderit.
Perge Sollicite fili. S. Quum Pater meus Titam fi¬
lijs suis omnibus meis fratrib. & mihi natu
maximo vitę parandae laborib. aut industria
dedisset optionem. Sapientiae humanae finem aut
scopum ad discere cupiui. Quò factum est, vt me
ad hunc Gymnasiarchum duxerit examinan¬
dum. Qui rogans ea quę sibimet erant incognita
vel inaudita priùs, vt oportuit respondi, quae
Sapientiam eius, & collegarum suorum confunderent.
Ipse verò sibi suisque metuens ne techna vobis
palàm
x 4