465
ARTIF. CHYMIST.
330
illos alloqui. POR. Iam veniet qui responsum
dabit. FAC. Quid cupitis? GVM. Ad Princi¬
pem admitti. FAC. Non est illi otium vt vos
audiat. GVM. Praegnantia nobis sunt nego¬
tia, quae referamus illi. FAC. Quid vobiscum
est quod agat Princeps, cui nullam praestatis
obedientiam. GVM. Quid non fecimus eo¬
rum quae iusserit? FAC. Vos ipsi hoc scire po¬
testis, mea non interest. Abite hinc, non in¬
tromittemini. Portenarie, iussit Princeps ad
se neminem admitti. POR. Obediam sedu¬
Iò. Domum redite Patres, frustra manetis
hîc. GYM. Estnè puer ille, qui iam aderat, fi¬
lius Titanis? POR. Est, aliumque fratrem hîc
apud Principem habet. GVM. Quo nomine?
POR. Sollicitus est nomen eius. GYM. Stul¬
tus nè? POR. Stultam vestem habet, cerebrum
autem plurimis Doctoribus longè sapien¬
tius. GV. Auditis fratres. Quid obstabit nunc,
quin coquina ruat in penarium, omnia per¬
fundens, pereamusque nos fame iam omnes
& siti? LI. Mox despondes animum. Eamus
domum & sumpto prandio, conferemus de
capescendo consilio. BACV. Eamus, fameo.
Prima iam instat à meridie, nec nisi ientatus
hodie semel, offam, & carnis tantillùm co¬
modi, quantum sinistra manus capere potuit.
Princeps,