465
PARS. TERTIA.
329
Minimè verò, sedatissimè facta sunt omnia.
Sed ipse libentissimè voluisset eijci me, ius¬
sitque, populus tamen audire me voluit. GY.
Deus bone, quid iam consilij? Populus con¬
tra nos excitatus est, reuelata sunt omnia fer¬
mè. LIC. Nunquid meliùs fuit consilium me¬
um exequi? BAC. At meum potiùs non ita
proditum fuisset. GYM. Magister artium de¬
cepit nos. MAG. Egonè? Ab homicidio po¬
tiùs coercui vos, & puerum à nece liberaui.
Perditissimos homines in vestra vos malitia
relinquo, iamiam à vobis recedo prorsus. GY¬
MNA. Tenete ne recedat, majusque nobis mo¬
liatur exitium. LIC. & BAC. Non potuimus.
Aufugit. GVM. Sancta Maria nunc adesto mi
feris. Actum esse de nobis video. Quid age¬
mus? Ad Euangelicos ibit, nostraque pate¬
faciet arcana. Consulite precor. LIC. Praeue¬
niendum est, ad Principem confugiamus.
De suis in templo nostro seditionem exci¬
tantibus conqueramur primùm. Torpescen¬
dum in hoc negotio nobis non erit. GYMN.
Eamus ociùs. Venite mecum. Portenarie no¬
bis aperi. Principem adire cupimus. PORT.
Prandet iam, impeditus est, à prandio redi¬
te. GYM. Vrgentia sunt negotia, quae proprer
moram periclitarentur. POR. Cubicularijs
dicam. Sorbones tres adsunt prae foribus, ad
Principem introduci cupiunt. FA. Sine me
X 5
illos