465
PARS TERTIA.
341
concepistis. Estote probi, diligentes in studijs,
& semper Dei memores. Ite in pace. TI. Oce¬
anitis. En Princeps filios ad Academiam da¬
tis pecunijs ablegat. OCE. Ita solos? TI. Deus
comes erit. OCE. Meliorem profectò nemi¬
nem habere possunt. Maneant saltem vno aut
altero die. Postmodum abibunt. T. Princeps ex¬
pressè iussit, vt mox tibi valedicto, recedant.
OCE. Iententur priùs. TI. Iam in Aula ientati
sunt. SOL. & FAC. Vale Pater obseruandissi¬
me, tu quoque Mater charissima, vale. TIT. &
OCE. Valete filij. Comitetur vos O. M. D. OC.
Nunquid ad portam vsque tu futurus es co¬
mes? TIT. Minimè: nam iterum & valedicto
corda rursus aggrauabuntur vtrinque. Ite in
pace filij, praeceptaque Principis obseruate
quae dedit vobis.
Nympha, Sollicitus, Facetus & lratus.
SOLLICITVS.
Videris mihi tristis admodum frater, quae
causa est? FAC. Patriam laetè relinque¬
re quis potest? SOL. Patriam foeliciorem ha¬
bemus in coelis, & Patrem atque Matrem. FA.
Verùm est. At iniuria quae nobis infertur, est
intolerabilis. SOL. Quae maior & iniquior
esse potuit ea, quam Christus prynobis li¬
beter sustinuit? Hanc & nos aequo feramus
animo,
y 3