465
ARTIF. CHYMIST.
342
animo, si membra Christi fore velimus. Vi¬
desnè prosilientem è sylua Nympham egre¬
giam? FAC. Video quidem. Prima nobis ob¬
uiam haec est futura. Bonum vt omen sit no¬
bis opto. So. Hęc esteadem quae mihi solet in
somnijs apparere. Nunquam antea vigilan¬
ti mihi visa est. NYM. Saluete pueri. SOL. &
FACET. Te quoque saluere iubemus. NYM.
Quorsum tenditis? SOL. & FAC. Ad Acade¬
miam aliquam, à Principe nostro missi, pa¬
triam relinquimus. NYM. Quam adire cupi¬
tis? SOL. & FAC. Primam quae nobis in iti¬
nere hoc offeretur. NYM. Vt ego vos ducam,
huc veni. Siquidem ab vtero Matris com¬
missi mihi fuistis, vos vt regerem, atque doce¬
rem ea, quae in Academijs nullis audiuntur.
Quùm tu Sollicite, Gymnasiarcho cum age¬
res, & tu Facete cum eo, suisque contenderes,
non vos, at ego per vos loquuta sum illis. Ea
sum ego quae tibi Sollicito saepiùs apparui,
Matrique tuae femel in somnijs. Iam verò ma¬
nifestò vobis adsum, vt vos doceam, regam,
atque protegam vlteriùs. Ergo sequamini
me, hac faciendum iter est nobis. SOL. & FA.
Libenter inuiseremus fratrem nostrum priùs,
quem hîc apud rusticum Demogorgonem
habemus, & illi valedicto mox tecum ibimus.
NYM. Non est domi, sed gregem ad pascua duxit
hinc remotè satis. Verum ne putetis me fal¬
lere