469
Hoc perti¬
net ad ma¬
gisterium com¬
positionis.
174
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Quae pinguia sunt, quaeque tota in pinguedinem liquidam dissoluun¬
tur, hanc classem habent communem cum oleis. Itaque diuerso respectu
magisteria sunt & essentiae; veluti si succinum, myrrha, &c. ita pararentur,
vt totam oleum secederent, &c.
TRACT. I. CAPVT XXX.
De alijs quibusdam transmutationibus pro¬
miscuis.
Praeter dictas classes, in varijs naturae generibus eueniunt transmutatio¬
nes promiscuae, quas ad artem quoque reuocare nonnunquam sole¬
mus.
Succinum è terebinthina (& vitellis) conficiunt (aut potius imitantur,
mentiuntur ve) in hunc modum: Terebinthina coquitur in oleo oliuarum
in sartagine donec fiat instar pultis crassae. Effunditur in typos vel modiolos
quoslibet, & figuratur. Ad solem apricando digerendoque in succini aemu¬
lationem concrescit. (Vitelli sedecim concussi agitatique spatha, cum vncia
rabici & alia cerasiorum gummi commiscentur. In vitro forti insolantur sex die¬
bus, & succinum repraesentant.)
(Haec mutatio ex magisterio indurationis profluit.)
Oleum transit in sulphur coagulatione diuturna ignis lentissimi, vt
humiditas secedat.
Vinum mutatur in acetum calore abstrahente spiritum. Itaque co¬
quitur & ad putrescendum ponitur, praesertim addito fermento, vel hor¬
deaceo pane recente, &c.
Ex aqua fit acetum si commisceatur succis pomorum, vt mali, pyri,
pruni, sorbi, palmulae, persici, gigartorum, cornorum, mororum, &c.
Idem fit si incoquantur frumenta, vt hordeum, triticum, &c. vt in
vulgaricere uisia. Item si mel, vt in mulsa, &c.
(lta Syluius ait, hydromeli quod soli exposuerat in acerrimum acetum ab¬
ijsse, quod solem non habuisset liberum, nec vas post feruefactionem & insolatio¬
nem fuisset operculatum.)
Ars etiam elementa in se mutat, vt aërem facit ex aqua; aquam ex aë¬
re, & terra. Vnde si quis aquam ex aëre petat, includere salem petrae globo
vitreo potest; & ponere in aëre vaporoso calidiore. Coagulat enim ad fri¬
gus, perinde vt anhelitus ad speculum frigidum concrescit, & hyemis tem¬
pore aer calens vaporariorum circa fenestras foris frigore alteratas den¬
satur.
Eiusmodi verò transmutationes frequentes sunt in essentijs, vbi hali¬
tus ignei extrahuntur ex terreis corporibus, & coagulant in olea, pulueres
igneos, &c. Ita olea adeò attenuantur, vt videantur ipse ignis, facilimèque
inflam¬