DE
MAGISTERIIS.
175
inflammentur
perinde
ac
naphtha.
Sic
ipsas
terras
soluimus
in
liquores,
hos
coagulamus
iterum
in
terras,
lapidesve,
&c.
Tantum
de
Genesi
transmutationis.
TRACT.
I.
CAPVT
XXXI.
De
Genesi
compositionis,
vbi
primum
de
metallis
inter
se
miscendis.
Magisterium
in
genesi
compositionis
est,
cum
ex
pluribus
integris
de¬
putatis
chymica
fiunt
composita.
Itaque
materia
horum
potissimum
sunt
magisteria
alia,
quouis
modo
artis
praeparata,
(nonnunquam
tamen
etiam
extracta
cum
integris
componun¬
tur
ob
aliquam
circumstantiam,
sicut
in
artibus
variae
fiunt
rerum
accommoda¬
tiones)
vt
inde
fiat
substantia
chymica,
eaque
siue
primariae
nobilitatis;
siue
seruilis.
Ita
enim
hoc
magisterium
distingui
potest,
vt
sit
aliud
primarium;
aliud
seruile:
quanquam
&
illud
nonnunquam
alienum
sustineat
officium,
&
dominatu
posito
ministret,
cuius
tamen
gratia
per
se
non
erat
factum.
Magisterium
compositionis
primarium
est,
quod
fine
fit
principali,
vt
sit
ipsum
in
se
perfectum.
Fit
autem
compositione
duplici:
mistura
nempe,
vel
appositione,
quam
ferrum
nationem
dicunt.
Vtrobique
innumera
est
varietas.
In
arte
tamen
potissimum
insignes
sunt
compositiones
metallorum,
gemmarum,
succorum,
&
nonnullorum
promiscuorum,
ingeniosiorum
tamen;
idque
fit
vel
in
homogeneis
inter
se,
vel
in
heterogeneis;
&
emergit
item
vel
substantia
generis
eiusdem,
vel
generis
diuersi,
veluti
cum
ex
succis
metallicis
&
mineralibus
fiunt
gem¬
mae,
&c.
quo
pacto
ex
elementis
mista.
COMMISTIO
METALLORVM
INTER
SE.
Varijs
fit
haec
modis.
Integra
colliquantur
in
testa,
vel
catinis,
aut
al¬
terum
alteri
immergitur,
&c.
Nonnunquam
verò
etiam
in
pulueres,
vel
calces,
vel
liquores
soluuntur
indeque
reducuntur,
quae
mistura
est
exactissi¬
ma.
Porrò
inde
fit
multiplex
massa
pro
analogia
&
varietate
miscendorum;
illustres
sunt
pars
cum
parte,
electrum,
aes
corinthium,
stannum,
pagamen¬
tum;
&
in
his
aurum
fabrile,
argentum
fabrile,
plumbum
candidum
fabri¬
le,
&c.
(Haec
adeò
ars
commiscet.
In
natura
verò
maior
adhuc
varietas
est,
vt
pote
vbi
plura
etiam
metalla
confusa
inueniuntur;
vnde
aurum
argentatum,
plumba¬
tum,
&c.
similiter
argentum
auratum,
&c.
Item
in
vna
vena
continentur
saepè
argentum,
plumbum,
cuprum:
vel
ferrum,
aurum
plumbum
album:
aut
argen¬
tum,
ferrum
plumbum
album:
aut
ferrum,
cuprum
plumbum
album:
item
b
b
aurum