465
DE PRAEPARATIONIBVS
364
quae prae nimio sulphure non fixo constan¬
tiam in igne pauciorem habent, quàm solida
metalla, quibus etiam fragiliores existunt.
Verùm, quia rei Medicae per quàm vtiles, non
secus ac metalla sunt, de Pręparationibus ho¬
rum scribere proposui, clariùs fortè quàm an¬
tea videri licuit, aut legi. Cùm igitur ex his
quae dicta sunt, vires aut virtutes non melio¬
ri via possint, quàm per calcinationem elici.
De hac etiam primo tractandum erit, à Vi¬
trioloque sicut priùs inchoandum.
De Calcinatione Chymica.
CAPVT.
Calcinatio dicitur, corporis metallici,
vel mineralis in calcem ignis calore
factam reductio. Propriè corruptio metalli¬
ca vel mineralis dici potest. Nam vt suprà di¬
ximus, à metallis & medijs mineralibus, oc¬
culta virtus haberi non potest, nisi per occul¬
tationem sui manifesti, sub occulto iam per
calcinationem manifestato. Postquam hu¬
midum aqueum igne separatum est ab hu¬
mido aëreo, quod ignis est particeps: istud à
suo terreo corpore separatur, & non priùs. A
Vitriolo calcinationem igitur incipiamus
mineralium.
De