465
363
METALLICIS.
De Calcinatione Vitrioli.
Melior huius nulla calcinatio fieri po¬
test, quàm si ponatur in Cucurbitam
vitream, aut fictilem, & virreatam, galeaque
vitrea rostrata, Mercurialis humor totus reci¬
piatur subiecto vase, qui ad rem Medicam,
& maximè ad Epilepsiam in Spiritum suum
redactus laudatur. Postmodùm eximatur à
Cucurbita caput mortuum, & in pila metal¬
lica tundatur in puluerem. Hic in ollam fi¬
ctilem positus, super prunas agitetur spa¬
tula ferrea, donec rubificetur. Hanc opera¬
tionem aliqui rubificationem appellant Vi¬
trioli. Verùm ego huius veram calcinatione
esse dico, & ab ea calce oleum & Sal eximi
posse, quod supra docui. Sunt qui sine liquo¬
ris retentione per exhalationem illud exsic¬
cant, pulueratumque torrent latiùs. Alij cru¬
dum in olla liquescens, & propè siccationem
agitant illud, quousque redactum sit in pul¬
uerem. Primum ego modum expertus opti¬
mum laudo. Poterit nihilominùs quicunque
volet alios assumere, si meliores illi vide¬
buntur.
De