465
DE PRAEPARATIONIBVS
368
est aqueam naturam quod induit. Hinc fit
vt sulphur terreum illi iunctum, & simul ac¬
censum, tantas vires habeant, ut in bombar¬
dico puluere conspicimus. Nam ut aqua non
patitur ignem, neque hic illam, sic etiam
queum sulphur igneum, quod in terra gene¬
ratum est, admittere non potest, & ob diuer¬
sam eorum naturam unus ignis alteri non
facilè permiscetur. Quamquam fieri potest,
ut industria Chymica simul, uniuntur tamen
hoc ipsum absque medio uel artificio maxi¬
mo non contingit. Huius igitur calcinatio
propter flagratione est satis difficilis, at pos¬
sibilis hoc modo. In retortum uas coditum
& super prunas positum igne lentissimo li¬
quescat, ne rimam uas aut fissuram contra¬
hat, aliàs ubi minimum aërem admiserit, ac¬
censionem eius retinere nemo facilè uale¬
bit. At postquam totus liquor in recipiens
uas descenderit, placentam in uasis retorti
fundo repertam exime, tere, torreque latiùs
in olla terrea semper agitando quoad voles,
& candidissimam calcem habeas.
Reliquorum Salium calcinatio non est à
praedictis absimilis, praeterquàm Salis Armo¬
niaci, quod calcinari per se facilè non potest,
ob facilem eius ascensum, quo sublimatur,
nec benè teneri potest.
Salium Alchalium tria sunt genera gene¬
ralissima,