465
METALLICIS.
369
ralissima, nempe de Vegetabilibus anima¬
libus, & mineralibus tracta, vt supra de Ioue
docui, simul & extractionis eius artificio.
Haec licer ab aliquibus artificiata fore iudi¬
centur, non sunt nisi naturalia per Chymicam
artem à suis corporibus separata. Non diffe¬
runt ab eis quae vulgo naturalia dicuntur &
fossilia, prout Sal gemmae, quod à natura se¬
paratum est à suo corpore Saturnio, per arti¬
ficium naturae, simile huic quod exercent
Chymistę. Comburit enim sua corpora sub¬
terranea natura, de quorum cinerib. per ab¬
lutionem Salia sua trahit, & per concoctio¬
nem coagulat: hoc ipsum imitatur Artifex,
qui considerans in cauernis terrae stillantes.
aliquos liquores salsis, per terram & lapides.
in Salis coalescere glebas eisdem adhaeren¬
tes lapidibus, hunc Salis eliciendi modum à
quibusuis primùm excogitauit.
De metallorum Calcinatione, Saturni pri¬
mùm & Iouis.
Saturnus atque Iupiter, quod facilimae li¬
quationis existant, pauco labore possunt
& per se calcinari, sine cuiusuis alterius mix¬
tura corporis, dum liquata fuerint in olla ter¬
rea, semper agitata spatula ferrea, donec in
calcem transeant. Haec est omnium optima
calcina¬
A