465
DE PRAEPARATIONIBVS
370
calcinatio, quę per adustionem proprij Sulphu¬
ris & interni fit. Habent enim imperfecta me¬
talla quaeque suum Sulphur adurens, quo suum
argentum viuum in calcem redigitur. Vera
calcinatio metallorum talis foredebet, vt non
ampliùs in metallum redire valeant, hoc est
malleatione sua prorsus priuata sint, opor¬
tet. Hoc ita poterit quis experiri, portiuncu¬
lam eius calcis, igni fortissimo liquandam ex¬
ponendo, siquidem in vitrum redigatur,
ptimè calcinatum fuerit, sin minus, at in cor¬
pus redeat metallicum, assandum erit ampliùs
donec vitrum appareat. Non solùm in istis duo¬
bus, verùm etiam in omnibus alijs calcina¬
tis metallis id fieri poterit. Hoc artificio vi¬
tra fiunt colorum diuersorum, vt sunt illa quae
Smalta vulgariter appellare solent Aurifabri,
quibus etiam vtuntur in depingendis aureis
armillis. Quoduis enim proprium colorem
occultum in se metallum habet, quem ope¬
re, quod calcium reductionem vocant, pate¬
facit. In occulto suo ruffus est Saturnus, al¬
bus Iupiter. Rubet Mars colore fusco. Viret
Venus, at Lunae coelestis color inest. Mercu¬
rio varius, & Soli sanguineus. Ex his optimè
praeparatis, lapides arte Chymica fieri so¬
lent, pretiosis & naturalibus persimiles, qui
viribus etiam à nonnulis minimè fore mi¬
nores praedicantur. Nam qui natura fabri¬
cati