465
DE PRAEPARATIONIBVS
390
De argento Viuo exuberato.
Evacuationis aquas omnes in balneo,
vel cineribus, igne lento destilla, donec
in fundo Cucurbitae materia sit redacta in
modum spissi Mellis, & infrigidato balneo,
superponatur huic materiae tantùm aquae
multiplicationis, ut supernatet altitudine di¬
gitorum quatuor. Id in phyala clausa per vi¬
ginti quatuor horas digeratur in equino fi¬
mo, vel aliàs in balneo. Postea destilla per
lembicum igne mediocri: quod autem de¬
stillatum est, seruetur. Infrigidato vase, rursus
aquae prioris ad materiam in fundo remanen¬
tem, affundatur ut priùs, et fiat per omnia,
prout narratum est. Processus hic tam diu
continuandus est, quousque tota materia di¬
cta, sursum per destillationem ascenderit.
mnes aquae hac via destillatae, simul ponen¬
dae sunt, quae Lac Virginis appellantur, aut
argentum viuum exuberatum.
De Sulphure naturae.
Pvluerem impalpabilem rectificatione fa¬
ctum accipe, quem imbibes medietate sui
ponderis aquę per exuberationem destilla¬
tae. Haec in vase clauso pones, ad nutrien¬
dum calore fimi diebus octo, quibus absolu¬
tis,