465
METALLICIS.
391
tis, materia iam humectata, destilletur igne
lento, sicceturque modestè puluis, & aqua ser¬
uetur abstracta. Ponderato rursum huic pul¬
ueri, medietatem aquae, vt priùs, affunde, facque
sicut antea toties, donec terra medietatem
istius humiditatis, vel quatuor sui partes bi¬
berit: hoc ipsum experieris hoc modo. Si pa¬
rum eius pulueris positum super laminam igni¬
tam in fumum euolauerit, copletum est opus
istud: sin autem imbibitiones, inhumationes
& calcinationes itera, donec fiat quod au¬
disti. Postquàm huiusmodi puluerem, uel
terram, ad istum gradum reduxeris, ipsam in
cineribus igne lento primùm, deinceps au¬
cto, paulatim sublimabis ad latera vasis. Sub
limatum hoc Sal à Philosophis dicitur, & Sul¬
phur naturae mirabile: quod si cum oleo Lu¬
nae fuerit inceratum donec fluat, erit perfe¬
cta Medicina, cuius vnum pondus louis alia
centum, si Sal ex loue sit, & si ex Saturno fue¬
rit, eius pondera quinquaginta conuertet in
perfectissimum corpus, &c.
De metallorum in oleum Philosophicum
reductione liquefactioneque
Calce cuiusuis metalli suum extraha¬
tur argentum viuum, vti suprà dictum
est lucco Lunariae. Tandem liquefactiones
omnes
B 4