465
396 DE PRAEPARATIONIBVS
perfecta forma. Quapropter ab eis quae su¬
pra dicta sunt, considerandum erit qua ratio¬
ne fieri queat hoc artificium. Primò perfecta
metalla suum ad oleum, arte quae suprà posi¬
ta est, reducantur. Hoc autem Sulphura na¬
turae, Saliaque reliquorum imperfectorum
scilicet incerentur. Inde pefectum resultabit
opus, hoc serua.
De extractione Mercurij Philosophici, ab
alijs corporibus, quàm à metallis.
CAPVT.
Mercurius potest à vino rubeo & albo
per separationem extrahi, iuxta mo¬
dum eorum essentiae quintae. Separabuntur
hac ratione crassiores partes, id est elemen¬
ta, quae in fecibus remanebunt. Illaque si re¬
ducantur in tartarum suum, idque per aliquot
horas vel dies calcinetur igne violentissimo,
reducetur in lapidem leuem. Hic subtiliter
pulueratus in penario super marmoreum la¬
pidem, in aquam oleo similem resoluitur.
Destilla per filtrum, & ex eo fiat vt suprà de
Sulphure naturae diximus: vel Spiritus eius
extrahatur per destillationis artificium. Non
aliàs ex Melle, Chelidonia, floribus Anthos,
aut Rorismarini, Mercuriali, rubeo Lilio, &
sangui¬