465
METALLICIS.
397
sanguine humano, potest extrahi Lunaria
per elementorum separationem, quam diximus:
è quibus terra sola sumatur, &c. fiatque vt in
rubeo vino & albo. Haec separatio coeli dici¬
tur ab elementis, in arte nostra Philosophi¬
ca. Verùm de liquoribus ad coelum procede¬
re poteris, vt in vino fecisti. Mercurius Philo¬
sophorum vegetabilis, in omnibus corpori¬
bus elementatis reperitur: at in alijs magis,
à quibus etiam elici potest faciliùs: vt sunt vi¬
num rubeum vel album, Mel nouum, Che¬
lidonia, flos Rorismarini, Mercurialis, Lilium
rubeum, Tartarum, & Sanguis humanus: in
alijs verò minùs, à quibus tamen aliqui pu¬
tarunt, vt à floribus, lignis, & lapidibus, eli¬
cere Mercurium huiusmodi vegetabilem, at
frustrà tentarunt opus. Nonnulli de propin¬
quis principijs, vt Chelidonia, floribus Ro¬
rismarini, Mercuriali, & Lilio rubeo suos in
succos redactis, per fimi vel balnei digestio¬
nem extraxerunt Mercurium nostrum, vul¬
gi Mercurio qualitate, pondere, coloreque
persimilem. Verùm, quia cum corrosiuis eum
sublimarunt, nihil ex eo perficere potue¬
runt. Si hunc etiam, aut vulgarem absque al¬
terius materiae mixtione reduxeris in aqua,
aëre suo sibi reddito, balneo Mariae destilla¬
ueris septies, lumen habebis vnionum, He¬
terogeneum liquorem ad artem nostram in¬
utilem.