469
DE MAGISTERIIS.
181
tatio & coloratio coniuncta, sed quam pro vera nondum agnouerim. Quod si quis
communia illis & huic capitibus velit esse exempla, cum eo non pugnauerim. Non
enim tam transmutationem & colorationem hic respexi, quàm mistionis exem¬
pla, quae diuersa ratione diuersis capitibus possunt accommodari.
TRACT. I. CAP. XXXIII.
De compositionibus Hydrargyri, & primum
de Cinabari.
Metallicis misturis affinis ea est, quae cum hydrargyro fit, quod non tam
tum mater metallorum putetur esse, sed & septenarium eorum nume¬
rum impleat. Componitur autem cum metallis primùm duplici modo, cru¬
dus nempe seu liquidus, & coagulatus. Illud fit in amalgamationibus pro va¬
riis scopis, de quorum vno dictum est in mutatione metallorum in hydrar¬
gyrum. Est & alius in pondere addendo explicatus, qui imposturae plus ha¬
bet quàm artis, alij suis exponentur locis, vt cùm de auro vitae &c. agetur. Id
tamen monendum est, cùm constanter à ferro dissideat, eique iungi nolit, ar¬
te quadam conciliandam amicitiam esse, quae postea valde est stabilis. Asse¬
quemur hoc per ferri repurgationem, de qua suo loco.
Hoc, vnio scilicet coagulati cum metallis, in colorationibus, transmu¬
tationibus, sophismatis ingeniosis, &c. est vt plurimum declaratum. Cum
lijs deinde rebus componi solet mortificando, veluti, cùm pro vsu miscetur
pinguedinibus &c. quae ratio ad pharmacopoeiam suam pertinet. In Chy¬
mia excellunt duae potissimum per sublimationem misturae, quarum vna
fit cum sulphure ad artificiosam cinabarim, quam vsifur aut zinzifur vo¬
cant, altera cum sale ammonio, & similibus ad Mercurium sublimatum.
DE CINABARI FACTITIA.
Cinabaris factitia est magisterium compositum ex hydrargyro & sul¬
phure vnà commistis, & sublimatione in massam sanguineam vnitis.
Id ars excogitauit ad imitationem minij natiui secundarij, ex quo Plinius
ait excoctum hydrargyrum, quod tamen praeter sulphur & hydrargyrum, lapidem
continet, &c.
Proportio mistionis est varia, vnde etiam color modò lucidior, splen¬
didiorque est, modò minus, quanquam & caloris modus varietatem inducat.
Agricola: "Minium deterrimum faciunt, qui aequant portiones sulphuris
& hydrargyri: optimum qui id ex solo argento viuo conficiunt. (At non fit ex solo)
ratione iam explicata. Alij in catino statim duas argenti viui, & vnam sulphuris
in catinum coniiciunt sine mistura."
Interdum duabus sulphuris citrini miscentur tres hydrargyri secundum
pondus. Nonnunquam vna sulphuris componitur duplo vel triplo argento viuo.
Praeci¬