469
Agricila co¬
quitur igni
lento, donec
tam amplius
nullus argen¬
ti viui mo¬
tus auribus
percipitur.
182
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Praecipiunt alij decem sulphuris ingerere tres hydrargyri. Sed & aequales
sumuntur, & nominatim ad vsum pingendi plus sulphuris accipitur, vt ru¬
bedo fiat illustrior. In aliis, praesertim ad fumigandos Gallicanos (cui vsui fe¬
in medendo hodie addicitur) iudicant satis esse vncias tres sulphuris, aut
etiam quatuor, ad libram hydrargyri. Apud Paracelsum etiam sal adij¬
citur.
Quaecunque sit proportionis ratio, sulphuri eliquato in sartagine,
(vel olla) immiscetur paulatim hydrargyrus calefactus, (vel etiam mercurio
in panno collocato ingeritur sulphur fusum, & comprimitur) donec in vnum cor¬
pus conierint ambo. Hoc teritur, poniturque in aludele seu vitreo lutato, seu
lapideo, vt quarta duntaxat pars sit plena. Adaptatur ei alembicus caecus,
cum foramine in vertice, per quod tum humidi spiritus emittantur, tum
quantitas sublimati & color iudicetur. Id autem conum habet mobilem, vt
possit recludi pro libitu, in quo cauendum est, ne conglutinetur adhaesu su¬
blimati, quod fiet si moueatur vertaturue saepius. (Veteres etiam sine alembi¬
co in cucurbita longa angustioris faciebant.) Datur ignis lentus per tres horas,
siniturque euolare humiditas per foramen apertum. Cùm spiritus sicci scan¬
dunt, quod deprehenditur ex eorum adhaesu, & gladio polito (vel lamina)
halitu humido non amplius tincto, clauditur foramen, & ignis augetur.
Qui maiores massas vno opere conficere cupiunt, vasis responden¬
tibus, per infundibulum submittunt materiam copiofiorem, postquam sen¬
tiunt priorem ferè esse euectam. Sed vna vice non plus duobus cochlearibus
demittendum est, ne vas rumpatur. Eius etiam gratia foramen saepius libe¬
randum est, vt sit aditus tubo infundibuli. Securius ages, si minores feceris
massas, quibus perfectis, alembicum amoueas, easque eximas, postea verò
suppeditata noua materia, procedas vt ante. Cùm per spiraculum apparet
fumus rubet, (primò enim exit luteus, postea caeruleus, postremò ruber) finis ad¬
esse iudicatur, id quod vno vel pluribus fit diebus, prout industrius est arti¬
fex, & copia magna.
Si ad medicinam expetitur, (vt ad vlcera, item intra corpus, quanquam nulla
necessitas videtur id suadere, cùm aliae suppetant medicinae satis felices) cauendus
est hydrargyrus impurus ex plumbo. Itaque purificandus est per destillatio¬
nem, aut sublimationem, & expressionem per corium: per lotionem item
ex acida muria, donec crystallinus seu coelestis euadat, vel lunam non am¬
plius inficiat. Alij philosophicam purgationem requirerent. Qui in aliquo
impuro fuit opere, similiter improbatur. At quem ex auro, argento, aut fer¬
ro faciunt, vtilis quidem foret, sed rarus est, & nimio constat. Alterari potest
cum auro & argento in eodem solutis, aut ex venis istorum metallorum pe¬
ti, & repurgari. Sulphur quoque mutari debet floribus suis bis aut saepius
sublimatis, post macerationem in spiritu vini Theriacato, vel quouis alio
liquore. Maximè verò praestant hi, qui ex marcasitis auri & argenti sunt ex¬
tracti,