465
424
DE PRAEPARATIONIBVS
extractum, repones in vas aliud mundissi¬
mum, & in furno decoctionis, vel balneo sic¬
co lauetur, spatio dierum sex naturalium,
gne continuo satis acri. Postmodùm exem¬
ptum serua: nam huius pondus vnum, duo
millia potest in sui formam conuertere, sed
extrinseca.
De Multiplicatione.
CAPVT.
Occultarunt hactenus Philosophi suum
fermentum, at quid prodest occultum?
nihil sanè. Quapropter eorum occultationem,
vt fas est, reuelare conabor. Accipe duas vn¬
cias formae vel formae, aut vncias duas cum
dimidia, coeli verò libram vnam, & Entis
perfecti drachmam. Iuncta simul omnia co¬
quantur, vt suprà, dierum spacio triginta: quo
tempore perfectum Ens in Venenum perfe¬
ctum atque transmutans conuertetur igne
temperato, per colores transeundo, quous¬
que rubeum atque rotundum corpus appa¬
reat, si ad rubeum informatum fuerit. At si
ad album, cùm albedine metallica. Notan¬
dum est igitur hoc loco bipartitae prolis Phi¬
losophicae, vel Metaphysicę differre colores.
Nam color pueri masculi perfecti Veneni, va¬
riatur vt suprà. Sed puellae color dicti Vene¬
ni pri¬