465
METALLICIS.
425
ni primò viridis est cum rubore: secundò,
croceus rubore splendido mixtus, qui par¬
tium in vnum coniunctionem, atque totum
denotat. Color tertius est albus & splendens.
qui terminationis corporis dat indicium.
Quartus est albo niueus & metallicus, indi¬
cans in corpus ingressionem animae: quo
percepto nasci debet è ventre Matris & exi¬
mi. Huius pondus vnicum aiunt, millia tria
materiae suae multiplicare posse, multiplica¬
tioneque tertia quingenta millia, &c.
De tempore Metaphysicae prolis ortus &
nascentiae.
Non potest assignari tempus determi¬
natum ortui Metaphysicę prolis, quia
nonnunquam in septem nascitur mensibus, vt
foetus hominum aequo citiùs, ob excessiuum
calorem, at non ita potens, aut bene tempe¬
rata: aliquando post menses nouem aequo
termino temperata: & aliàs tardiùs, propter
caloris defectum, &c. Color est Artifici me¬
thodus optima, quum à dissolutione, seu pri¬
ma coloris mutatione coeperit animaduer¬
tere: post quam oritur nigredo, quam caput
Corui nonnulli vocarunt: a qua discat foetum
ad mixtionem per alterationem transiuisse.
Quum autem apparet croceus color de for¬
matio¬
D 5