465
429
METALLICIS.
habeas? PAST. Video pluuiam breui casuram,
sed tecta gregem reducere volo. CHRY. Ma¬
lum omen, quod mox à pluuia sumit exor¬
dium, nec propter id progredi sinam: quis
mihi vatum exposuit? Dic quaeso frater, cum
coeli faciem iudicare noris, & hoc minimè te
latere potest: quaenam est via breuior, qua
minimo labore peruenire licet ad multas di¬
uitias? PAS. Nulla potior mihi videtur, quam
reperire thesaurum illius, qui quod suum non
est alijs inuidens, vbi diutiùs vti nequit, ab¬
scondit. CHRY. Meliorem sanè solutionem
dare nemo potuit, hoc vnum tamen deest,
vbi nempe talis est reperibilis? PAS. Vbi tu
dixeris, ego reuelabo. CHRY. Benè respon¬
des, at non ex voto, vellesnè tu similem in¬
uenire posse? PAS. Quid ni, vt ego è tot mi¬
serijs quibus inuolutus hactenus fui, libe¬
rarer. CHRY. Contra putaui pastoralem vitam
esse tranquillissimam. PAS. Non inficias ie¬
ro, si bonum colonum pastor nactus fuerit.
CHRY. Quid audio, malus est herus tuus Pa¬
terfamiliâs? PAS. Suis optimus, famulis au¬
tem homo crudelis. CHRY. Mirum narras,
quid ergo est, quo vos torqueat? PAS. Vides
panem quo vescor, ab eo quo canis eundem
esse, quuque domum redeo cum grege, solus
in angulo rodere cogor, quod abijciunt alij,
necid me lamentabundum reddere posset,
nisi