465
330
DE PRABPARATIONIBVS
nisi fustibus praeter occasionem exciperet.
CHRY. Alios etiam tractat hoc modo famu¬
los? PAST. Minimè, sed quia peregrinus,
& orbus vtroque parente sum, vilipendor ab
omnibus. CHRY. Itanè? si meus esse vis be¬
nignè te suscipiam. PAS. Nil optarem potiùs.
CHRY. Quî poteris ab eo liberari? PAS. Tem¬
pus absolui quo suis addictus fui praeceptis.
CHRY. Sene est, valedicto veni mecum vbi
egregem reduxeris. PAS. Placet, eamus. CHR.
Omnibus vale dixisti? PAS. Maximè. CHRY.
Quod est tibi nomen? PAST. Fortunatus.
CRY. Optimum si respondeat successibus.
Adsit mihi tecum fortuna quę bona dicitur,
mala verò procul hinc abeat. Dic Fortuna te,
scisnè locum aliquem in quo thesaurus la¬
teat? FORT. Scio quidem, sed longè distat
hinc. CHRY. Non re fert, nos ibimus, via¬
ticum enim habemus latis amplurm. FORT.
Non procul à solo patrio sedet mons excel¬
lentissimus Alchys dictus, sub quo fertur in¬
exhaustas fore diuitias. Plurimi se conferunt
eo, verùm quod asperrimi sit ascensus, pau¬
ciisimi sunt eorum qui ad apicem pertingunt
eius, in quo vir senex moratur: hic eos reci¬
pit, qui labores asperrimos inter ascenden¬
dum sustinere potuerunt, eosque ducit
in antrum ex quo manant aurum & argen¬
tùm abundantissima copia, tum quod magis
lau¬