465
DE PRAEPARATIONIBVS
436
viuere possim. HER. Audio, quum tibi soli
benè foret, non curares de caeteris. Vides iam
te fraternae charitatis, in pauperes exercen¬
dae penitùs immemorem esse? Mercurium¬
que tuum auarum sequutum fuisse. Contrà
nitere nunc non tàm diuitias, quàm summam
illam adipisci Medicinam, qua pauperes ae¬
gros à suis calamitatibus subleuare queas,
& ita sordidum, auarumque Mercurium tuum,
in candidissimum, splendidissimum & libe¬
ralem, pietatisque plenum & charitatis Iouem
inuerteris. Mars tuus studium tuum atque
Saturnum direxerat, vt in alios dominium
appeteres, in te verò nullum. Contrà iam au¬
xilio Iouis nitere vanos, ambitiosos & super
bos appetitus regere, froenareque tuos, ita
Martem in alios imperiosum, in Solem tui
dominantem, vitaeque malae tuę reformatorem
transmutabis. Venus etiam tua suaserat, vt in
adimpletionem appetituum carnis omnium
diuitias has quaereres. Contrà modò castita¬
tis & honestatis constanter amorem prose¬
quere: sic lasciuam tuam Venerem in pudi¬
cissimam Lunam commutabis. Quum idi¬
psum feceris, huc redi, & faciliùs tuo socio,
qui paulò minùs montis medietatem, vt vi¬
des iam superauit, ascendes. CHRY. Libenter
id facerem, at non possum, da quęso medium
quo fieri queat mecum id quod admomes.
HER.