465
437
METALLICIS
HER. Non est meum dare tibi, nec velle tuum,
sed miserentis Dei, qui preces exaudiet vbi
fuderia, & ad ipsum contrito corde prorsum
direxeris. Tamen, ut charitatis in fratrem (quod
iussit Altissimus) ergo iuuem, explicabo latiùs
quae tibi iam dixi. Mox atque senseris auari
Mercurij loculos, Christi paupertatem reco¬
le. Contra vindictam & Martis nimiam Tyran¬
nidem, oppone Christi patientiam, & contra
Veneris lasciuiam templi Dei munditiam.
quod cor est hominum. Breuiùs contra haec
omnia mortis memor & resurrectionis esto.
CHRY. Ista facere quandoque volui, sed mox
ab illis cogitationibus ad alias retrahebar.
HER. Et tu contra ab istis ad illas redire de¬
buisti, continuoque praelio sic vincere bono,
hoc est oratione, malum. Arma potissima qui¬
bus in hoc bello pręliandum, est oratio, qua
robur & vires contra nostros inimicos ac¬
quirimus. CHRY. At mi Pater quàm diu man¬
surus est apud te socius meus? HER. Anno si
velit, aut nouem ad minimum mensibus.
CHR. Da mihi librum ô Pater ut interea studeam.
HER. Alio studio iam non indiges, praeterquam
eo quod audisti. CHR. Saltem expone latiùs ea
quae de huiusmodi comitib. dicere non com¬
pleuisti. HER. Audi, repetam. Genus homi¬
num vniuersum alicui studio peculiari potis
simùm est intentum, & quiuis viuentium ra¬
tione
E
3