469
DE MAGISTERIIS.
183
tracti, aut à calcibus horum eleuati. Nonnunquam addi possunt flores, vel
tinctura stibij, calx coraliorum, & similia, cum quibus item ad vsum com¬
poni ipsa cinabaris ita praeparata queat.
Cinabarim factitiam exitiosam & venenatam ex sententia Plinij iudicant.
Non diffitendum id est si arsenicum sulphuri commistum sumatur, quod saepe in
venis euenit, aut hydrargyrus plumbatus, maximè verò si malo vsu prostituatur,
sed si principia corrigantur, venenum per se non est, & peritè adhibitum non rarò
iuuat. Alibi diximus cinabarim factitiam nostram nec Plinio, nec Galeno, nec
Dioscoridi fuisse notam. Itaque non sunt dicta de cinabari ipsorum ad nostram
trahenda. Venenositatem ipsi suae asscribunt, non nostrae artificiosae.
Nusquam peccatur frequentius, quàm in fumo, qui longè nocentior est prae¬
cipitato. Extitit nostro tempore impostor quidam, qui suam quandam compositio¬
nem titulo magni arcani vendidit, & certum est, à plurimis citra noxam sat mul¬
tam quantitatem sumtam esse, neque tamen etiam cum aliquo leuamine. Aliqui¬
bus etiam profuit, sed fortè fortuna conspirante vsu cum eo quod res exigebat. Neque
enim ille empiricus multum sani in vsu suo habet. Quod si medicè detur, ex artis
praescripto, idque adiunctis competentibus, non dubitandum est, quin vtiliter possit
adhiberi.
Factum periculum est in cinabari vulgari, ad ignem tamen tosta, quo spi-
ritus graues & foetentes secesserunt, & postea adiecta elutione in aqua Theriacali
& compositione cum croco, & puluere perlarum. Haec data multis est citra om¬
nem noxam etiam minimam, quae sentiri potuisset. Neque verò haec dicuntur, vt
imperitorum audaciae aliquid incitamenti, aut patrocinij suppeditetur. De natu¬
ra rei & vero vsu aliquid monere, nihil habet ab officio nostro alieni. Verus vsus
etiam venena in adiumenta salutaria mutat, quem qui ignorat, is periculosis aut
dubiis abstineto.
CINABARIS CAERVLEA, SEV
Lazurij species.
Fit & cinabaris caerulea item ex sulphure & hydrargyro, hoc triplo,
illo duplo, sed adiecta vna parte salis ammonij factitij, idque in hunc mo¬
dum descriptione Agricolae: Sulphur pulueratum in catino lithargyro ob¬
ducto liquatur. Mox adiicitur saltritus, & hydrargyrus. Permiscentur
mnia probè per bacillum. Mistura refrigerata teritur, & immittitur in cu¬
curbitam vitream luto duorum digitorum loricatam, adiecto alembico
cum vertice perforato. Vbi exiccatum lutum est super tripode ferreo
ignis è prunis additur lentus. Spiritus humidi per laminam ferream fo¬
ramini oppositam explorantur. Cum his cessantibus sicci apparent, ob¬
struitur foramen luto, & ignis augetur per horam, indeque iterum auge¬
tur,
CC
Paracelsus in
chirurgia magna
sublimat cum
tanto sale pe¬
trae quantae
est misturae
sulph. & hy¬
drar. ad fu¬
mum luis
Gallicae.
Lib. 33. c. 7.
In vsu vul¬
gari est sul¬
phuris vena
seu lapis,
quem sulphur
viuum appel¬
lant Galeni
authoritate
prolata. Sed
magnaquae¬
stio est fue¬
ritne Gale.
viuum sulph.
lapidea ve¬
na adeo im¬
pura vt in
officinis ha¬
betur. Con¬
stat sociari
nostratibus
venis perni¬
ciosos spiri¬
tus. Videant
itaque medici
quid agant
dum istis
tuntur cru¬
dis.