465
438
DE PRAEPARATIONIBVS
tione quidem vtentium. Hinc fit, quia Satur¬
nus, qui generalis est, vt antea diximus,
mnium studiorum Dux atque Pater, foetum
primus regit in vtero Matris, & interim eo¬
dem tempore comitatur Dux alter, loco ter¬
tio comes primus, quarto secundus, quinto
tertius, sexto quartus, & septimo quintus.
Verbi gratia, si quis Ducem alterum, Iouem habe¬
at, studiu eius ad pietatem, charitatem & san¬
ctimoniam dirigetur, modò Comes inde pri¬
mus fautor sit istius inclinationis: vt si Sol,
ad regnum Dei: si Luna, constantissima profes¬
sio futura est: Contrà si Mercurius, mercena¬
ria: si Mars, contentiosa, mouesque turbationes
in Ecclesia: si Venus, delicijs inquinata. Stu¬
dium autem quod Marte Duce regitur, primò
Comite Sole, belloregnum appetit: si Iupiter
Ducem sequatur, ad pietatem: si Venus, ad lasci¬
uiam: si Mercurius, ad auaritiam, & bonorum am¬
pliationem: si Luna, in conseruationem pacis. Stu¬
dium Solis, primò Comite Ioue, Regnum appe¬
tit in gloriam Dei: si Marte, in saeuitia atque Ty¬
rannidem: si Venere, ad voluptates: si Mercu¬
rio, ad opes accumulandas: & si Luna, in tran¬
quillitate patriae. Veneris autem studium, pri¬
mo Comite loue, ad honestum dirigitur ma
trimonium, in obseruationem sanctitatis: si
Marte, ad voluptates: si Mercurio, ad quęstum,
vel ad lenocinium: & si Luna, in constantissimu
foederis