469
Nota verò
ideò etiam
misceri de¬
bere quia co¬
lores graues
fundum pe¬
tunt. Porta
praecipit vt
etiam post tin¬
cturas inge¬
stas per 6. ho¬
ras coquan¬
tur, vt mate¬
ria iterum
clarescat, si¬
quidem ob¬
nubiletur
iniectu colo¬
rum.
Porta. Vitri
libra, croci
Martis zij
minij tantil¬
lum seu un¬
ciae 3. prius
posito minio.
Est gemma
viridis.
Porta pro ea
habet vitrum
ex calce ar¬
genti con¬
flatum.
Li. 6. mag.
cap. 4. & 5.
Card. lib. 5.
de subt.
188
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
frigerari. Gemmam exemtam expoli. Potes autem massas grandes paruas¬
que fingere prolibitu. Si molliores sunt iusto, suspende eas super aqua fixa¬
toria ad tempus suum, quo figantur & indurescant. Ea autem fit ex liquo¬
re talci, in quo tantum vitrioli solutum sit, quantum capere potest. Haec
na destillantur. Aqua ista vsurpatur. Vel etiam super primae misturae vapo¬
rem suspenduntur: aut ex aqua illa destillata cum farina hordei fit massa,
qua gemmae factae obducuntur, & in furno pistorio donec panis sit excoctus
locantur. Si non sat durae sunt ab vno opere, instituitur repetitio.
(Destillant & fixatoriam ex talco, cadmia glebosa, vel lapidosa (ex qua fit
orichalcum) alumine, vitriolo, ouorum albumine, calce ouorum, calce viua, gy¬
pso, ferro, &c.)
Ita Rubinus fit ex massa illa, & plumbo vsto, minio, aeris squama, ci¬
nabari.
(Per massam intellige crystallum.)
Vel: Recipe salis sodae vncias quatuor, pulueris crystalli vncias tres, squa¬
mae aeris, (vel florum) semunciam, foliorum auri grana sex. Mista colliquen¬
tur in catino clauso igne reuerberij (Plaerumque vitrariae fornaci inferuntur)
vbi refrixêre exime.
(Rubini frequentes sunt circa montem piniferum, vbi & auri venae. Con¬
sentaneum est principia auri ibi degenerare in hanc gemmam. Ex tinctura auri
rubea in liquorem seu oleum soluta, & crystalli liquore potissimum, non incommo¬
de fieri posse iudicauerim. Effoditur aliquando ex argentarijs scaptensulis vena
argenti rudis rubei tralucentis. Rubinum natiuum diceres pellucidum. Exco¬
quitur ex ea argentum, licet non pro quantitate. Putant sulphure pellucido fu¬
isse mistam. Sed nil obstat quin fluoris tralucentis, sulphuris & hydrargyri mi¬
stura partim corporalis partim spiritalis fuerit. Pellucet & mercurius cum sale
ritè sublimatus, qui si tingatur rubei sulphuris spiritu, eandem repraesentabit fa¬
ciem, &c.
Topasius conflatur ex croco Martis, minio & massa additis auri
folijs.
Smaragdus ex aere, croco Martis, & massa: vel ex sale alcali depurato,
crystallo, & flore aeris colato: viret, instar segetis.
Sapphyrus è lazurio argenti & massa.
(Porta quandam zapharam habet & vitrum, &c. Est terra quaedam caeru¬
leo colore tingens vitrum.)
Chrysolithus ex massa & aere.
(Gemmam Plinius vocat aurei coloris micantem. Cardanus vult esse vete¬
rum topazium verum. Porta negat differre nisi maiore nitore. Itaque plusculum
aeris addit ad misturam topazij, vt aliquantulum vireat, & sic simulat chrysoli¬
thum.)
Hyacinthus ex coralio, massa & auri folijs.
(Porta