352
stare. Ex quo minera generat metalla, tincturas tamen
generare nequit, quamuis bene tincturam plenam in se oc¬
culte continet, sicut ait Philosophus: Natura continet in se
quibus indiget, & quibus perficitur, nisi quod moueatur ar¬
te, & operatione. Quare in nostro opere, ars non est ali¬
ud quam adiuuamen naturae, quod patet in multis artium
operibus laicorum, ubi natura primo producit lignum, se¬
cundo ustio ligni per ignem uertitur in cinerem, tertio, ars de
cinere facit uitrum, et hoc taliter est intelligendum. Si in¬
cineribus ista prima materia uitri occultata non fuißet,
ars nequaquam uitrum ex eo fecißet sine natura physica.
Et sic perpende, quod à nullis rebus elici potest id, quod in
ipsis non existit. Ideo omnis species in sua specie, & omne
genus in suo genere, & omnis natura in sua natura, natura¬
liter uirtutis efficit augmentum, & affert fructum iuxta
naturam suam, & non in alia sibi contraria natura. Cùm
omne semen suo semini correspondet, ut dicimus, quo ad ge¬
nerationem. Ergo non generatur ab homine nisi homo, nec
ab aliquo animali, nisi sibi simile. Et quo ad imitandam natu¬
ram perfectam, non facit aliqua ars simpliciter laborans
ministerium naturae, nisi per illius naturae complexionem.
Quoniam si aliena natura peior introducitur, immediate,
ars simpliciter non imitatur naturam. Sed illae peiores ex¬
traneae
Quomodo
in ligno sit
uitrum.